monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.473 > sectio 24 > bnf10439.198 r > 2 > sectio 17 > 6 > sectio 5 > sectio > sectio 2 > sectio 10 > sectio 22 > sectio 20 > sectio > sectio 10 > bnf17226.113 > XXXII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · V̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|509) > sectio 21 > bnf10439.194 v > 9 > bnf2630.719 > sectio 14 > 17 > 45 > csg46.87 > sectio 11 > 22 > 25 > sectio 38 > XX. ALBINO ET AVIENO V̅V̅· I̅I̅· ATQUE PATRICIIS THEUDERICUS REX. (a 507/511) > sectio 13 > csg75.380 > bnfGrec107.159 > sectio 7 > bsbClm6224.472 > ad Corinthios I, 13 > VI. AGAPITO V̅·I̅· P̅·U̅· THEODERICUS REX. (a 507/509) > sectio 33 > sectio 4 > ad Romanos, 15 > sectio 17 > sectio > Lucas, 1 > 20 > sectio 8 > 15 > sectio 3 > sectio 8 > Iudices, 6 > 7 > sectio 4 > csg75.743 > 14 > Psalmi, 31 > 16
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XV.De tyrannide et perditione Procopii. <<<     >>> XVII.De exsilio Barsae episcopi.

Cassiodorus, 7, CAPUT XVI.De exsilio sancti Eusebii Samosateni pontificis, et quia cives eius, amore fidei alii episcopo se subdere noluerunt.

1 Eusebius interea Samosatenus episcopus in Thraciam exsilio deportatus, apostolicis laboribus desudabat. Is enim multas Ecclesias desolatas pastoribus esse conspiciens, habitu militari sumpto, et calamato caput operiens, Syriam peragrabat, et Phoenicen, pariter et Palaestinam, presbyteros ordinans atque diaconos, aliaque Ecclesiae replebat officia.
2 Sicubi autem inveniret sibi concordes episcopos, eos praesules egentibus constituebat Ecclesiis. Quantam vero fortitudinem sapientiamque monstrarit imperialem suscipiens iussionem qua eum praecipiebat in Thraciis habitare, necessarium arbitror nescientes agnoscere. Venerat enim gerulus huius praeceptionis circa vesperam; quem Eusebius silentium habere, et adventum sui celare iussit, dicens: Si cognoverit haec turba, sacri zeli amore flammata, te quidem interimet; ego autem pro tua morte apud Deum poenas cogar exsolvere.
3 Cum haec dixisset, vespertino consuete ministerio celebrato, circa ipsa somni primordia uni famulorum secretum pandens, solus egressus est senex: sequebatur itaque famulus, plumacium tantummodo et codicem gerens. Cumque venisset ad Euphratis fluminis ripam, iuxta ipsos muros civitatis expositam, ascendit in navem, ut ad Zeugma navigaret; iussitque nautis ut remigarent, factoque die ille quidem pervenit ad Zeugmatis locum.
4 Samosatae vero gemitibus et lamentatione completi sunt. Nam cum ille servus suis proximis quae iussa fuerant indicasset, et qui cum eo pergerent, et quos codices detulisset, ingemiscebant universi, pastore scilicet privati; fluviusque navigantibus atque sequentibus est impletus. Cumque venissent, et desideratum pastorem cernerent, amplius eiulabant: ac suspirantes, fundentesque lacrymarum fontes, eum retinere nitebantur, ne in lupos oves eius incurrerent.
5 Quem dum flectere non valuissent, audierunt eo legente apostolicam legem [Tit. I, 1], quae aperte iubet nos principibus et potestatibus esse subiectos. Quo facto, alii quidem ei obtulerunt aurum, alii argentum, alii vestes, alii famulos, tanquam ad peregrinam et extraneam properanti terram.
6 At ille pauca quaedam a valde notis accipiens, doctrinisque cunctos et erationibus suis armans, et pro apostolicis dogmatibus pugnare praecipiens, ad Histrum profectus est. Illi vero ad urbem propriam remeantes, et alterutros exhortantes, luporum circumspiciebant sapienter insidias. Nunc quoque narrandus est horum fidei calor et puritas. Puto enim me delinquere, nisi per hanc relationem illi semper memorabiles habeantur.
7 Cum ergo Arianorum participes egregio pastore nudassent gregem, aliumque pro eo Eunomium nomine fecissent episcopum, nullus illic habitantium, non pauper, non dives, non famulus, non opifex, non agricola, non hortulanus, non vir, non mulier, non iuvenis, non senex, ad ecclesiasticum accessit consuete collegium, solusque degebat episcopus, tunc nullo eum neque vidente, neque penitus appellante, licet feratur cum multa vixisse mansuetudine: cuius rei hoc probatur indicium.
8 Cum enim voluisset lavari, et eius famuli balnei ianuas obserassent, volentesque ingredi prohiberent; ipse populum ante ianuas videns, eas aperiri praecepit, et libenter secum omnes lavacro participari. Hoc idem etiam in balnei solio fecit. Nam cum lavanti sibi quosdam videret astare, iussit ut cum ipso communiter aqua calida fruerentur qui tacentes astabant.
9 At ille honoris causa hoc fieri putans, velociter ascendens, egressus est. Illi vero nequissimae haeresis immunditia, etiam aquam iudicantes esse pollutam, eam repente cuniculorum egestionibus tradiderunt, et alterum fecerunt solium temperari. Quod ille cognoscens, relicta civitate discessit, inimicam habitare civitatem, et horrorem habentem adversum se communem, arbitratus opprobrium. Quo de Samosatis abeunte, Lucium pro eo aperte lupum et ovibus inimicum constituerunt.
10 Sed oves, licet desolatae pastore, tamen quae sunt pastoris operabantur. Permanserunt enim doctrinam apostolicam inviolabiliter conservantes. Quomodo enim etiam Lucium omnes habuerint odio, aliis narrationibus explanabo. Adolescentes in platea sphaeram alterutris porrigentes, lusu delectabantur. Isto autem transeunte, contigit ut sphaera cadens, per asini eius transiret pedes: tum pueri vehementer eiulaverunt, arbitrati sphaeram pollutione completam.
11 At ille hoc intelligens, iussit alicui sequentium ut sustineret, et quod gerebatur agnosceret. Pueri vero accendentes ignem, et sphaeram iaculantes per mediam flammam, hoc modo eam arbitrati sunt expiatam. Et hoc quidem novi esse iuvenile et consuetudinis antiquae reliquias. Verumtamen indicium est quod possit ostendere quale odium circa Arianam vesaniam civitas habuerit universa.
12 Verum Lucius mansuetudine non est imitatus Eunomium; sed multos quidem sacerdotum fecit per iudices exsilio deportari, eos praecipue qui viriliter pro sacris dogmatibus dimicabant, usque ad novissimos Romani fines imperii; Evolcium diaconii ministerio functum in eremum Oasim; Antiochum vero Eusebii maximi generatione decoratum (erat enim consobrinus eius) et multis virtutibus coruscantem, nec non sacerdotii dignitate fulgentem, in Armoniae terminos destinari suasit; cuius opera pro divinis dogmatibus celebrata quis explanare sufficiat?
13 Cum itaque vir sanctus Eusebius post multa certamina virtutesque multas, innumerasque victorias etiam coronam martyrii suscepisset, convenit solemni modo provinciae synodus pariter et Iovianus Pergenae [ms., Perrenae] tunc civitatis episcopus, qui pauco tempore Arianorum fuerat communione maculatus. Cumque universi Antiochum elegissent, avunculo proprio successorem, et ad sacrum perduxissent altare, et genua ad ordinationem inclinare compellerent, conversus et videns Iovianum suo capiti dexteram imponentem, manum eius repulit: dicens non esse ferendam dexteram quae aliquando sacramenta blasphemiis celebrata susceperat. Sed haec quidem non post multum temporis evenerunt.
14 Tunc enim in interiorem est, ut dixi, ductus Armeniam. Qua tempestate vir sanctus Eusebius morabatur apud Histrum, Celtis Thraciam devastantibus et obsidentibus civitates, sicut eius scripta commemorant. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 12, 13 et 14. Edit. Christ. Vales. cap. 13 et 14, pag. 166.]
Cassiodorus HOME

bav823.286 bav824.205 bnf1603.142

Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XV.De tyrannide et perditione Procopii. <<<     >>> XVII.De exsilio Barsae episcopi.
monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.473 > sectio 24 > bnf10439.198 r > 2 > sectio 17 > 6 > sectio 5 > sectio > sectio 2 > sectio 10 > sectio 22 > sectio 20 > sectio > sectio 10 > bnf17226.113 > XXXII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · V̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|509) > sectio 21 > bnf10439.194 v > 9 > bnf2630.719 > sectio 14 > 17 > 45 > csg46.87 > sectio 11 > 22 > 25 > sectio 38 > XX. ALBINO ET AVIENO V̅V̅· I̅I̅· ATQUE PATRICIIS THEUDERICUS REX. (a 507/511) > sectio 13 > csg75.380 > bnfGrec107.159 > sectio 7 > bsbClm6224.472 > ad Corinthios I, 13 > VI. AGAPITO V̅·I̅· P̅·U̅· THEODERICUS REX. (a 507/509) > sectio 33 > sectio 4 > ad Romanos, 15 > sectio 17 > sectio > Lucas, 1 > 20 > sectio 8 > 15 > sectio 3 > sectio 8 > Iudices, 6 > 7 > sectio 4 > csg75.743 > 14 > Psalmi, 31 > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik